Adoro te devote

* Предпросмотр. Нажмите кнопку [Скачать] внизу страницы для того, чтобы скачать материал без водяного знака.
Adoro te devote
Автор:
М.: Григорианский хорал; Т.: Фома Аквинский; Гарм.: Ф. Алькантар
Дата:
12 июня 2017
Загрузки:
0 x

1. Adoro te devote, latens Deitas,
Quae sub his figuris vere latitas:
Tibi se cor meum totum subiicit,
Quia te contemplans totum deficit.

2. Visus, tactus, gustus in te fallitur,
Sed auditu solo tuto creditur:
Credo quidquid dixit Dei Filius:
Nil hoc veritatis verbo verius.

3. In cruce latebat sola Deitas,
At hic latet simul et humanitas:
Ambo tamen credens atque confitens,
Peto quod petivit latro paenitens.

4. Plagas, sicut Thomas, non intueor:
Deum tamen meum te confiteor:
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habere, te diligere.

6. О memoriale mortis Domini,
Panis vivus vitam praestans homini,
Praesta meae menti de te vivere,
Et te illi semper dulce sapere.

7. Pie pellicane Iesu Domine,
Me immundum munda tuo sanguine,
Cuius una stilla salvum facere
Totum mundum quit ab omni scelere.

8. Iesu, quern velatum nunc aspicio,
Oro fiat illud quod tam sitio:
Ut te revelata cernens facie,
Visu sim beatus tuae gloriae. Amen.

Features

Одобрено ЛК

 
Теги:  
 
 
 
Powered by Phoca Download