Ubi caritas et amor

* Предпросмотр. Нажмите кнопку [Скачать] внизу страницы для того, чтобы скачать материал без водяного знака.
Ubi caritas et amor
Автор:
М.: Ola Gjeilo
Дата:
08 мая 2017
Загрузки:
0 x

1. Ubi caritas et amor, Deus ibi est. 
Congregavit nos in unum Christi amor. 
Exsultemus et in ipso iucundemur. 
Timeamus et amemus Deum vivum. 
Et ex corde diligamus nos sincero.

2. Ubi caritas et amor, Deus ibi est.
Simul ergo cum in unum congregamur:
Ne nos mente dividamur, caveamus.
Cessent iurgia maligna, cessent lites.
Et in medio nostri sit Christus Deus.

3. Ubi caritas et amor, Deus ibi est.
Simul quoque cum beatis videamus,
Glorianter vultum tuum, Christe Deus:
Gaudium quod est immensum, atque probum,
Saecula per infinita saeculorum.

 
Теги:  
 
 
 
Powered by Phoca Download